POLLUCTUM

POLLUCTUM
POLLUCTUM
sacrificium vel sacrum epulum, in Deorum honorem institutum, Iovis Dapalis, Herculis inprimis, aliorumve. Cato. Iovi Dapali culignam vini quantam vis polluceto. Varro, Profanatum, quod in sacrario polluctum. Atque Hercull decuma data est ab eo, quod in sacrificio quodam fanatur. ————— Id dicitur Polluctum, quod a porriciendo est fictum, cum enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in ara, tum polluctum est. Vide et Festum, et Scaligerum ad eum. Hinc pollucere merces dicti Mercatores, quando de mercibus ἀπαρχὰς et libamenta Diis offerebant, Hadr. Turnebus, Adversar. l. 28. c. 31. In cuiusmodi sacrificiis seu conviviis ne modus excederetur, cautum lege hâc, pisces quei squamosei non sunt, nei polluceto, squamosos omneis praeter scarum polluceto, de qua vide supra aliquid, voce Pisces. Dictum autem polluceo, quasi porro luceo ob copiam luminum et lucem sacrificiorum, Graece ἀποθύω. Inde polluctus, libatus seu cumulatus, largiter acceptus, uti videre est apud Camerarium ad Plautinum illud, Polluctus virgis. Vide quoque Casaubon. ad Iulium Suetonii, c. 48. ubi in alio Plauti loco, Non ego pollucta pago, vocem in terpretatur, communis et omnibus exposita etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MERCATURA — inventum Poenorum est, si Plinio credimus l. 7. c. 6. Mercurii, fi Diodorum audimus l. 6. quem proin cum sacellos seu marsupio, a zona pendulo, pictum et a Mercatoribus Idibus Maiis Romae sollenniter cultum: quemadmodum et apud Cretenses… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PISCES carentes squamis vel pinnis — in ege, pro immundis habiti, Levit. c. 11. v. 9. 10. Imo et squamosis Iudaei cantharum reiciunt. quia stercore vescitur et versatur in luto, plane ut terrestris cantharus, quamvis coetera dissimillimus. Etiam apud romanos non nisi squamosos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POLLINCTOR vel POLLICTOR — POLLINCTOR, vel POLLICTOR qui pollincit, vel pollingit, Graece Ενταφιαςτὴς, Νεκροκόμος, Σοροπηγὸς, Νεκροφόρος, Perotto, quasi pollutor, a polluendo: Fulgentio, quasi pollutorum unctor: Turnebo, l. 28. Adversar. c. 31. quasi pellts unctor, eo quod …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIMITIAE frugum aliarumque rerum — eô fine Deo offerri consuevêre, ut in iis reliquae omnes sanctisicarentur. Sic Primitiae arborum offerri iussae sunt Levit. c. 19. v. 23. 24. quod hôc ordine fiebat: Tribus primis, a quo plantatae erant, annis, praeputiatae censebantur, adeoque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SQUAMA — inter partes piscis proprie dictas, ei integumenti vice data est, Hebr. Gap desc: Hebrew ab asperitate: unde per analogiam lorica squamata dicitur 1. Sam. c. 17. v. 5. quae ferreis lamellis, tamquam squamis erat conserta. Sic λεπίδα Graece,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • banquet — Banquet, Coena, Concoenatio, Conuiuium, Symposium. Banquets, quand on convie l un l autre, Circumpotatio. Petit banquet et repeüe franche, ou l argent que bailloient les riches Romains à ceux qui au matin à leur lever leur venoient faire la cour …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”